라틴어 문장 검색

Hinc tabulae Caerites appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant quos notae causa suffragiis privabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 8:2)
Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant, eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu moverunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 38:1)
Carvilius Ruga primus Romae de amicorum sententia divortium cum uxore fecit, quod sterila esset iurassetque apud censores, uxorem se liberum quaerundorum causa habere, eodemque anno Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 44:2)
Ipse non equo aut aperta aliqua sella aut throno, sed curru clauso vectus est, utpote qui regni universi quondam hostis publicatus et proscriptus satius sibi duxit maiestatem suam tueri, et reverentiam sui populo incutere, quam favorem eius ullatenus aucupari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 11:3)
Plurimi ex iis qui temporibus Richardi in regis Henrici partes maxime inclinarant pro equitibus et burgensibus parlamenti electi et delegati fuerunt, sive hoc rex secreto procuraverit, sive ex mero populi affectu processerit, quorum plerique temporibus Richardi damnati fuerant et proscripti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:22)
Pronunciarunt enim ut equites et burgenses illi damnati et proscripti a conventu parlamentario abstinerent donec perlata esset lex de convictionibus eorum revocandis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:28)
Cui nisi rebellis intra quindecim dies paruisset, statim pro proscripto esset."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:16)
Quinetiam et recepta quaeque ac jactata mendacia (quae mirabili quodam neglectu per saecula multa obtinuerunt et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:4)
Cui sic respondit, mox talia censor ut audit:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:13)
Mox pater et natus, censore iubente, crematus Iure dat has penas, statuit quia sic alienas.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:30)
"Querite censorem, quem constat ad hoc meliorem;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:8)
Cui dedit, ut forti, propriae superesse cohorti, Eius et ipse gregis sit censor munere regis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:5)
Censor exstincti potuit decoris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 7:1)
Piso censor sese iturum ad Caesarem, item L.
(카이사르, 내란기, 1권 3:8)
et magis intento studium censore laborat, quod legimur medio conspicimurque foro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION