라틴어 문장 검색

"Talis ad Oceanum pergentem Venerem comitatur exercitus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:29)
"Sic profata virgo conticuit ingressuque iam valido pompae populi prosequentis sese miscuit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:60)
"Currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aves melleis modulis suave resonantes adventum deae pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:40)
"tunc ovans illico, comitante etiam."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:44)
"Sed aegre manibus erepta suorum invita remansit in vita, funus vero toto feralem pompam prosequente populo deducitur ad sepulturam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:44)
sed unus prae ceteris et animo fortior et aetate iuvenior et corpore validior, quique solus praeter alios incolumis proelium superius evaserat, exsurgit alacer et percontatus quonam loci puer, ille decidisset, monstrantem digito non longe frutices horridos senem illum impigre comitatur.
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:2)
summisque lamentationibus atque ultimo lavacro procurant, peractisque feralibus officiis frequenti prosequente comitatu tradunt sepulturae.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:10)
non enim ovum, quod scimus illud, sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:16)
ad consaeptum caveae prosequente populo pompatico favore deducor:
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:5)
"Sume iam vultum laetiorem candido isto habitu tuo congruentem, comitare pompam deae sospitatricis inovanti gradu, Videant irreligiosi, videant et errorem suum recognoscant:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:9)
Exin permixtus agmini religioso procedens comitabar sacrarium totae civitati notus ac conspicuus, digitis hominum nutibusque notabilis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:2)
ita ut ad ultimum, uno servulo comitata, sicut a multis videntibus eam audivimus, cotidie mendicans, in Pavia miserabiliter moreretur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:13)
His temporibus ego quoque a rege advocatus de occiduis et ultimis Britanniae finibus ad Saxoniam adveni, cumque per multa terrarum spatia illum adire proposueram, usque ad regionem Dexteralium Saxonum, quae Saxonice Suth-Seaxum appellatur, ductoribus eiusdem gentis comitantibus, perveni.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:1)
Itaque hac reperta ratione, sex illae candelae per viginti quatuor horas die nocteque sine defectu coram sanctis multorum electorum Dei reliquiis, quae semper eum ubique comitabantur, ardentes lucescebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:3)
si haec quasi seniles artus esse duxeris, benignarum aurium indulgentia prosequaris.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION