라틴어 문장 검색

sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 9 3:2)
decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis pervolavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 2:4)
Mox in publicum prosilio furentisque more omnes circumeo porticus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:2)
Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo - nam in balneo carmen recitabat - per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:7)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 127:2)
in apertos undique campos prosiliunt hostes et latus omne tenent, quid faciant pauci contra tot milia fortes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권146)
corvus inauratum pedibus cratera recurvis tollit et aerium pervolat altus iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권158)
nec mora, prosiluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권302)
creditur hic caesa gravidae cervice Medusae sanguine respersis prosiluisse iubis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권289)
an quia de capitis fertur sine matre paterni vertice cum clipeo prosiluisse suo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권542)
pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant, scintillam subito prosiluisse ferunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권533)
haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권318)
illa docet partim, partim praesentia nati continet, et furiis in scelus isse pudet, rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis, estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권341)
Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altum emicat et longe terebrata prosilit aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION