라틴어 문장 검색

"Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas, nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, omina ni repetant Argis, numenque reducant, quod pelago et curvis secum avexere carinis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:20)
Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus turbaque miratur matrum et prospectat euntem, attonitis inhians animis, ut regius ostro velet honos levis umeros, ut fibula crinem auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram et pastoralem praefixa cuspide myrtum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 39:3)
Haec super e vallo prospectant Troes et armis alta tenent, nec non trepidi formidine portas explorant pontisque et propugnacula iungunt, tela gerunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 7:1)
te quoque fata prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:12)
Nec minus et miseri diversa in parte Latini innumeras struxere pyras, et corpora partim multa virum terrae infodiunt avectaque partim finitimos tollunt in agros urbique remittunt, cetera confusaeque ingentem caedis acervum nec numero nec honore cremant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:1)
"ergo aut adulta vitium propagine altas maritat populos aut in reducta valle mugientium prospectat errantis greges inutilisque falce ramos amputans feliciores inserit aut pressa puris mella condit amphoris aut tondet infirmas ovis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 22)
Sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장5)
abripite, famuli, monstrum et avectam procul ultra Mycenas ultimo in regni angulo vincite saeptam nocte tenebrosi specus, ut inquietam virginem carcer domet.
(세네카, 아가멤논 18:10)
ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem avexit vapor, primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas in membra fecit, abstulit pestis latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:9)
regium imperium pati aliquando discat, vade veloci fuga monstrumque saevum horribile iamdudum avehe.
(세네카, 메데아 4:27)
tuum quoque ipsa corpus hinc mecum aveham.
(세네카, 메데아 14:50)
consorte nostri perfidus thalami avehit.
(세네카, Thyestes 241:1)
nec Phrygium falso traxit candore maritum avecta externis Hippodamia rotis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 28)
huc mea detonsis auecta est Cynthia mannis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 89)
a parte vestibuli longitudo tecta intrinsecus patet mediis non interpellata parietibus, quae, quia nihil ipsa prospectat, etsi non hypodromus, saltim cryptoporticus meo mihi iure vocitabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION