라틴어 문장 검색

ex capturis prostitutarum quantum quaeque uno concubitu mereret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:5)
"pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae retinere pateris."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:6)
sit suo similis patri Manlio et facile insciis noscitetur ab omnibus et pudicitiam suae matris indicet ore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6181)
sed data corripere fraudando efficit plus quam meretricis avarae, quae sese toto corpore prostituit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1106)
Hii sunt impietatis filii qui, ut flagitia sua exequi possint, matrem prostituunt, fratres expellunt, et denique iudicem habere nolunt.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:38)
In illo aestu Charybdis luxuriae salutem vorat, ibi ore virgineo ad pudicitiae perpetranda naufragia Scyllaceum renidens libido blanditur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:9)
Si autem et illae virgines virgines sunt, ob alias tamen culpas virginitate corporum non salvantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi et mutaverunt templa Sancti Spiritus in lupanar?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:1)
"Non quo Deus, universitatis creator et dominus, intestinorum nostrorum rugitu et inanitate ventris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:10)
"Et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiae habere mercedem?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:69)
"texuntur, sed etiam eas fuge, quas viduas necessitas fecit, non quo mortem optare debuerint maritorum, sed quo datam occasionem pudicitiae libenter arripere."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:77)
Quodsi aliquam senseris infirmiorem in fide, suscipe, consolare, blandire et pudicitiam illius fac lucrum tuum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:16)
Memento mei, exemplum pudicitiae et virginitatis insigne, fluctusque maris tuis precibus mitiga.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 7:4)
Si lector, si acolythus, si psaltes te sequitur, non ornentur vestibus, sed moribus, nec calamistro crispent comas, sed pudicitiam habitu polliceantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:33)
Obsecras litteris et suppliciter deprecans, ut tibi scribam, immo rescribam,1 quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conservare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:1)
"Ubi pudicitia et sanctitas, ibi frugalitas est;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION