라틴어 문장 검색

Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem uulnerant, interdum neruum quoque aut musculum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 1:4)
si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, verum adhuc levis est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 47:4)
Neque enim aut moveri posset, nisi laevi inniteretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 21:2)
quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque, aut musculum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 1:7)
pro fronde Minervae has tibi protendo lacrimas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:334)
Nam longissimum quemque aratorem,sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivae paene rectus innititur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 3:2)
quoniam mergi mox facile radicentur, ita ut quaeque vitis suis radicibus tamquam propriis fundamentis innitatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 2:2)
et ut omnis materia, quae nondumpotest praecipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e vinculo dependeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 4:2)
Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur, quo plus solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 10:3)
Nec minor Germanis animus, sed genere pugnae et armorum superabantur, cum ingens multitudo artis locis praelongas hastas non protenderet, non colligeret, neque adsultibus et velocitate corporum uteretur, coacta stabile ad proelium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장1)
igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate provecta speciem magis in amicitia principis quam vim tenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장7)
et Nero infensus iis quibus superbia muliebris innitebatur, demovet Pallantem cura rerum quis a Claudio impositus velut arbitrium regni agebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장2)
quidam manus protendere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장4)
iam in mortem centurioni ferrum destringenti protendens uterum 'ventrem feri' exclamavit multisque vulneribus confecta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장16)
ceterum salutem suam incolumitate Pisonis inniti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION