라틴어 문장 검색

sed postulauit a rege Osuio, ut illis episcopus Ceadda daretur, qui tunc in monasterio suo, quod est in Laestingae, quietam uitam agebat, Uilfrido administrante episcopatum Eboracensis ecclesiae, nec non et omnium Nordanhymbrorum, sed et Pictorum, quousque rex Osuiu imperium protendere poterat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.3)
Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos uoluerint annos;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:7)
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae35)
illic et densa tellus absconditur umbra, et nulla incepto perlabitur unda liquore, sed durata riget densam in glaciemque niuemque, quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae46)
Satricanos haud minus terrebant in aedem Iovis foribus ipsis duo perlapsi angues;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 159:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION