라틴어 문장 검색

novissime tamen quia vincebat necessitas nec ulla consilia famem relevarent, sortiti sunt, uter ex fratribus cum parte populi abiret in quas sors terras dedisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 677)
proderet modo 'protenderet', id est propagaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2311)
nox erat protenditur ista descriptio ad exaggerationem vigiliarum Didonis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5221)
caelumque levabat relevabat, recreabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5711)
quamquam possit etiam ad illud referri quod dicunt quibusdam artibus posse hominum vitam ultra fata protendi, ita tamen, ut solam habeant vitae imaginationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7764)
si ad meridiem attenderit, Africam et Aegyptum a malis relevat, solis pecoribus pestem denuntians;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27216)
ulterius ne tende odiis noli velle crudelitatem tuam ultra fata protendere, sed redde corpus sepulchro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9381)
hoc fasce levabo si cantantes ierimus, haedorum te onere ipse relevabo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 651)
nam ut Ovidius dicit, Ceres cum Proserpinam quaereret, ad relevandam sitim accessit ad quendam fontem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3782)
levandum fronde nemus relevandum, spoliandum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4003)
et 'procubet' protendatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1452)
Quodsi ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 31:2)
quotus enim quisque est qui epistulam paulo graviorem ferre possit nisi eam pellectione relevarit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:5)
haec eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut obiurgatione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo quod et maerore impedior et quod exspectem istinc magis habeo quam quod ipse scribam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 10 7:1)
reliqua PT cui semicyclois nondum objicitur, protendatur in lineam rectam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION