라틴어 문장 검색

Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장13)
Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장59)
Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장90)
. . . At si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장39)
Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장42)
ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et vinum, magisque in . . . primo fame utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장119)
Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper uidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 69:2)
si non mouerat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum uomere cogebat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 3:2)
Si capitis dolores sint, rosam cum aceto miscere oportet et in id ingerere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 1:2)
post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 60:4)
Si cicutam, uinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 22:1)
Vbi uero uermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:1)
Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:4)
utique enim conprehendit [eximet]. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso paulum recuruato.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 24:4)
Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION