라틴어 문장 검색

Sed is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere fecunditatem avium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:4)
Fecunditas autem, quamvis longe minor sit quam est galliarum, maiorem tamen refert quaestum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:4)
at quae fovent ova, totum tempus fecunditatis aut excludendis aut etiam educandis pullis consumunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 10:2)
pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장7)
et coniunx Germanici Agrippina fecunditate ac fama Liviam uxorem Drusi praecellebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장15)
At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장1)
igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장5)
stirpem nobilem et familiae Claudiaeque posteros coniungeret, ne femina expertae fecunditatis, integra iuventa, claritudinem Caesarum aliam in domum ferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장5)
datum ab ea fecunditatis experimentum et congruere artes honestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장3)
an fecunditatem et verum animum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장4)
et additae supplicationes templumque fecunditatis et certamen ad exemplar Actiacae religionis decretum, utque Fortunarum effigies aureae in solio Capitolini Iovis locarentur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud Bovillas, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장4)
quodque uno die XX edicta proposuit, inter quae duo, quorum altero admonebat, ut uberi uinearum prouentu bene dolia picarentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 4:2)
nec miseret eos pauperum Cristi, quibus non solum defraudatio fit in ecclesiarum proventibus, quinymo patrimonio ipsa cotidie rapiuntur, et depauperatur Ecclesia dum, simulando iustitiam, executorem iustitie non admittunt. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:4)
"Cornelia vestra, pudici- tiae simul et fecunditatis exemplar, Gracchos suos se genuisse laetata est?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:9)
Hunc Romani etiam Stercutum vocant, quod primus stercore fecunditatem agris conparaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION