라틴어 문장 검색

nec miseret eos pauperum Cristi, quibus non solum defraudatio fit in ecclesiarum proventibus, quinymo patrimonio ipsa cotidie rapiuntur, et depauperatur Ecclesia dum, simulando iustitiam, executorem iustitie non admittunt. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:4)
Tantone novorum Proventu scelerum quaerunt, uter imperet Urbi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:40)
Saturnalia fructuosiora Annis non habuit decem Sabellus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI5)
Vindemiarum non ubique proventus Cessavit, Ovidi;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCVIII1)
nam in Thracia fructuosae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 373)
et 'fetura' est proventus, ipse fetus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 363)
nam vicia vix ad triplicem pervenit fructum, cum alia legumina proventum ha- beant felicissimum et fertilem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 752)
quia ubi hoc con- tigerit, ne haec quidem loca, quae fertilia sunt, ut est Moesia et Gar- gara, quae dicturus est in sequentibus, certent cum illo proventu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1022)
sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:4)
an ille tempus aut in poe+tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et perinde fructuosam relinqueret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 93:1)
vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 110:4)
In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est, sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum, fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem publicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 92:2)
Est enim non modo liberale paulum non numquam de suo iure decedere, sed interdum etiam fructuosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:2)
Sed cum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et fructuosa nec ulla pars eius inculta ac deserta sit, turn nullus feracior in ea locus est nec uberior quam de officiis, a quibus constanter honesteque vivendi praecepta ducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 7:1)
omnes enim hae virtutes non tam ipsis, qui eas habent, quam generi hominum fructuosae putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 344:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION