라틴어 문장 검색

sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 32:3)
vigiliae in urbe, stationes ante portas, praesidiaque in muris disposita, et quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 51:2)
ut Romam reditum est, iustitium remissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 61:1)
neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo veniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio terrebant haec;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 227:1)
dictatore opus esse rei publicae, ut qui se moverit ad sollicitandum statum civitatis sentiat sine provocatione dictaturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 228:3)
cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 292:1)
placet creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 345:3)
cum sine provocatione creati essent, defosso cadavere domi apud P. Sestium, patriciae gentis virum, invento prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemvir diem Sestio dixit et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati adiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 356:2)
nec attinuisse demi securem, cum sine provocatione creati essent, interpretabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 383:2)
nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 385:1)
iuniores, cum sine provocatione imperium esset, ad nomina respondent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 445:2)
non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 486:1)
virorum et maxime Icili vox tota tribuniciae potestatis ac provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 519:1)
potestatem enim tribuniciam provocationemque repetebant, quae ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 576:1)
confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius rogationem pertulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 598:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION