라틴어 문장 검색

Dux Godefridus et Boemundus, non equo tardantes, laxis frenis per medios hostes advolant, hos lanceis perforantes, hos ab equis dejicientes et socios saepe hortantes, ad trucidandos hostes virili admonitione consolantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:11)
hortatur socios, circumquaque concurrentes ut feriant et trucident, et ab insecutione illorum nunquam retardari aut manus continere videantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:8)
Milites vero immissi, intelligentes quod socios Christianos adeo timor invaserat, ut se subtrahendo a scala abirent, trans moenia a muro se inclinantes, submissa voce socios ascendere hortabantur, asserentes se nihil illic periculi passuros.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:1)
Sic ex omni parte locata obsidione, et paucis diebus transactis, quadam luce clarissima aliqui Turcorum milites e castris procedentes, et ad moenia Antiochiae equo advolantes, sagitta et arcu corneo Gallos provocant, sperantes pari successu praevalere, quo antea in Rotgeri decollatione gloriati sunt, et insigni fama in castris Corbahan praeire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 64:1)
Unde ad arcem Sansadoniae nuntios assidue dirigebant, quatenus si quando persentiret Christianos armari, aut hortari ad pugnam, eis nuntiaret, eo quod ab arce, in supercilio montis sita, spectaculum rerum universarum undique in urbe habuerit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:6)
Sed ducis Godefridi adventu comperto, conscius doli adversus eum quem per invidiam fecerat, cum omni comitatu suo ab obsidione Assur recessit, hortatus cives ne Godefridum expavescerent, et ne aliqua [0563C] minarum illatione aut bellico impetu urbem illi aperirent, plurimum contestans quia nullus principum qui praecesserant, illi ad auxilium rediret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:10)
Hunc Baldewinus seorsum tollens, et honorificis ac mollibus indumentis opertum suo sermone demulcens, protinus illexit eum, quatenus rediens ad subterraneos sodales, eos prodire hortaretur, asserens se illos benigne tractare, et donis magnificis honorare;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:11)
Hunc solum mirifico honore tractavit, nescium caedis complicum, quem etiam ad antra praedicta remisit, quatenus honores et munera ipsius subterratis viris referret, eosque ipse captus a suo praesidio exire hortaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:4)
Quos plurimo equestri luctamine provocantes, et temerario ausu copias illorum impetentes, novissime medio agmine nimiae gentis permisti, nequaquam ab his extorqueri aut redire potuerunt, quousque Otho inimicorum armis exstinctus cum quinque fratribus ibidem fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 60:4)
et ideo in brevi consilium cum illis faciens, eisque tuam intentionem et suggestionem aperiens, aut cito faciam, quod hortaris;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:5)
UndeTullius De Amicitia dixit, Ego tantum vos hortari possum, ut amicitiam anteponatis omnibus humanisrebus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:13)
Nec provoces filios tuos ad iracundiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:8)
Unde Apostolus in epistola ad Ephesiosdixit, "Et vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:9)
Ne provoces uxorem ad iracundiam, si hoc vitare potes, quiaut ait Salomon, "Non est capud nequius super capud columbri, nec est irasuper iram mulieris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 101:6)
et ita te et alios ad iram cito provocares, nam "lex videtiratum, iratus non videt illam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 84:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION