라틴어 문장 검색

Si quid agas, prudenter agas et respice finem.
(ANONYMUS NEVELETI, De accipitre et columbis 25:4)
dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi.
(아풀레이우스, 변명 46:7)
iamque confecta bona parte itineris et viae spatio defectus et sarcinae pondere depressus ictibusque fustium fatigatus atque etiam ungulis extritis iam claudus et titubans, rivulum quendam serpentis leniter aquae propter insistent, subtilem occasionem feliciter nactus cogi tabam totum memet flexis scite cruribus pronum abicere, certus atque obstinatus nullis verberibus ad ingrediundum exsurgere, immo etiam paratus non fusti tantum sed machaera perfossus occumbere.
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:2)
"Tunc e re nata subtile consilium ego et iste Babulus tale comminiscimur:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:44)
"Iubet instrui currum, quem ei Vulcanus aurifex subtili fabrica studiose poliverat et ante thalami rudimentum nuptiale munus obtulerat, limae tenuantis detrimento conspicuum et ipsius auri damno pretiosum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:38)
quod et quantum potest humana discretio discernere et servare, subtiliter ac sapienter adimplere studuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:5)
'Qui vult eleemosynam dare, a semet ipso debet incipere,' etiam quid a proprio corporis sui et mentis servitio Deo offerret, prudenter excogitavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 103 108:2)
Lege vel recole in eisdem libris quam prudenter disseratur nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipi comoediarum, nisi mores recipientium consonarent.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 4:5)
Quamquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non deo fuerit adquisitus sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne id ipsum quidem quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim sed divino.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 2:2)
Plutarchus in libro quem de Herculis quam diu inter homines fuit animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, I 2:1)
quoque indulgentiam gratiae, tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine, his verbis definivit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 28:1)
Super ea re Graeci nostrique, qui De Officiis scripserunt, tres sententias esse quae spectandae considerandaeque sint tradiderunt easque subtilissime diiudicarunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 3:1)
Ex his duabus rationibus quas ille dixit, quod posterius est subtilius elegantiusque est visum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 12:1)
Numquam, inquit Favorinus, quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 7:1)
disseritque ac dividit subtilissime quid dimidium dimidiato intersit, et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION