라틴어 문장 검색

Nec Phryx pastor erit tibi legendus, decrescens cui Dindymon reciso fertur vertice texuisse classem, cum iussu Veneris patrocinantis terras Oebalias et hospitales raptor depopulatus est Amyclas, praedam trans pelagus petens sequacem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem23)
Phoebum et ter ternas decima cum Pallade Mus as Orpheaque et laticem simulatum fontis equini Ogygiamque chelyn, quae saxa sequacia flecteris cantibus auritos erexit carmine muros, sperne, fidis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum1)
cumque multa in statu fidei tuis dispositionibus augeantur, solum haereticorum numerum minui, teque quodam venatu apostolico feras Fotinianorum mentes spiritualium praedicationum cassibus implicare, atque a tuo barbaros iam sequaces, quotiens convincuntur verbo, non exire vestigio, donec eos a profundo gurgite erroris felicissimus animarum piscator extraxeris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 4:1)
cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit, qua devotione placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imitationi, utrisque praesidio, denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati vel ostenta formidini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 6:1)
si qui sequaces, ipse conlauda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:4)
Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr9)
"Occidit aeriae celeberrima gloria gentis psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem10)
Postquam rite diu partiti sidera cunctis perlegere animis oculisque sequacibus auras, tunc Amythaonius longo post tempore vates:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권184)
De patre autem uestro Columba et sequacibus eius, quorum sanctitatem uos imitari, et regulam ac praecepta caelestibus signis confirmata sequi perhibetis, possem respondere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:14)
At contra, faber iste tenebrosae mentis et actionis, inminente morte, uidit aperta tartara, uidit damnationem diaboli et sequacium eius;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:11)
maleaeque Malea promunturium est Laconicae provinciae, ubi undae sunt sequaces, id est persecutrices, ut capreaeque sequaces inludunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1931)
capreaeque seqvaces persecutrices, ut "Ma- leaeque sequacibus undis":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3743)
Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas, humanae sollers imitator, psittace, linguae, quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem1)

SEARCH

MENU NAVIGATION