라틴어 문장 검색

Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 1:1)
Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 5:2)
At varios linguae sonitus natura subegit mittere et utilitas expressit nomina rerum, non alia longe ratione atque ipsa videtur protrahere ad gestum pueros infantia linguae, cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:1)
Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)
Latonae Apollinem Dianamque pariturae Iuno dicitur obstitisse, sed, ubi quandoque partus effusus est, draconem ferunt, qui Πύθων vocitabatur, invasisse cunas deorum, Apollinemque in prima infantia sagittis beluam confecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 52:1)
Ab infantia:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 2:1)
Praetermissa gratia incipientis pubertatis, τοῦπερ χαριεστάτη ἥβη, minus gratiam fecit Latinam descriptionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 24:3)
Nam et secundum iura publica duodecimus annus in femina et quartus decimus in puero definit pubertatis aetatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 6:3)
Nam vinum cum in infantia est, dulce, cum pubescit, magis suave quam dulce est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:4)
sicut est multus in infantia, quae humida est abundantia non superflui sed naturalis humoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 9:2)
Inspice et primae aetatis infantiam, quantum cibum nimio calore conficiat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:1)
Quanta tua est probitas, tanta est infantia formae, Ceste puer, puero castior Hippolyto!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVI1)
infantiam, pueritiam, adulescentiam, iuventam, senectam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2953)
nam post pubertatem armis exercebantur et sexto decimo anno militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1622)
Piso Pilumnum dictum, quia pellat mala infantiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 763)

SEARCH

MENU NAVIGATION