라틴어 문장 검색

sed ab hujus universitatis regula, solus homo anomala exceptione excluditur, qui pudoris trabea denudatus, impudicitiaeque meretricali prostibulo prostitutus, in suae dominae majestatem, litis audet excitare tumultum, imo etiam in matrem intestini belli rabiem inflammare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:3)
Talia enim indignanter eructo, ut pudici homines pudoris characterem revereantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:53)
hoc ergo in tegumento per hanc scissuram depingitur, quod in solius hominis vitiosis insultibus, mea pudoris ornamenta scissionis contumelias patiuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:4)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
Absque pudor[0461C] Humanos hominis exuit usus Non humanus homo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:12)
Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
Penelope [0464B] suae vicennariae castitatis pudorem deponit in pretio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:7)
Nam audaciam furori temeritatis assignat, prudentiam animi in fraudis versutias, aut in verbositatis ampullositatem obliquat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:10)
Per hujus etiam detractionem, pudor in hypocrisim degenerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:11)
Illic Lucretia fracti pudoris dispendium mortis excludebat compendio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:12)
magnanimitatis rigor laxatur in temeritatis audaciam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:14)
Illic in Turno fulmen audaciae, vigor regnat in Hercule.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:11)
Nec mirum, si nostrarum voluntatum unione conformi, concordiae reperio melodiam, cum unius ideae exemplaris notio nos in nativum esse produxerit, unius officialis administrationis [0481B] conformet conditio, cum nostras mentes non superficiali dilectionis vinculo amor jungat hypocrita, sed interna animorum nostrorum latibula, casti amoris pudor inhabitet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:5)
Interea veritate comperta, exoritur tumultus in populo et unanimiter pedites conveniunt Reinoldum de Breis, Walterum Senzavehor, Walterum quoque de Bretoil et Folckerum Aureliensem, qui erant principes exercitus Petri, quatenus ad vindictam fratrum consurgerent adversus Turcorum audaciam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:1)
Hac audita miseria et Turcorum audacia, dux per universa agmina jussit cornua perstrepere, socios commonere universos et arma capere, signa erigere, [0436A] sociis sine ulla dilatione aut requie subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION