라틴어 문장 검색

Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Virginis illius meritum miratur, adorat Partum quod peperit, non marcescente pudoris Flore, nec atrito feruente libidinis estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:24)
Conceptus partusque modum floremque pudoris Intactum stupet admirans, non inuenit unde Sit matri que nulla uiri commercia nouit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:25)
hec ergo parentis Iura negat, cui uirginitas concedit honorem Virginis, a simili uult supplantare pudorem Virgineum matri, quam disputat esse parentem Partus, et ad matrem natiuo iure refertur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:27)
Te saltem moueant Nature dampna, pudoris Exilium, iactura boni, detractio morum, Error honestatis, fidei proscriptio, legum Contemptus nostreque preces;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:15)
Admonet instanter ut nil agat unde pudendum, Vnde pudor frontem signet mentemque reatus Torqueat, aut fame titulos infamia ledat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:3)
quecumque tamen sunt, illa negare Nolo, ne donans pocius quam dona pudorem Sustineat, donique nothe sint crimina danti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:13)
Proh pudor!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:3)
incestus aberit, regnante pudore?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:4)
Despectus comittatur eam, Pudor heret eunti, Serpit humi Murmur, currunt Conuicia, laudem Fama per antiphrasim fundit risumque Cachini.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:7)
"Proh pudor!"
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:3)
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
Dedecus ergo Fauor extinguit, Fama Pudorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:13)
morum Forma, pudicitiae norma, pudoris amor!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:8)
Flet natura, silent mores, proscribitur omnis Orphanus a veteri nobilitate pudor.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION