라틴어 문장 검색

Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili veritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae virtutum omnium disciplina est quaeque in publicis simul et privatis officiis excellit civitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter, fortiter et perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione argutiarum, nihil ad vitam neque tuendam neque ordinandam promovente, in qua id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et vulgus putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 20:1)
DIE quarto et die quinto, quod Graeci εἰσ τετάρτην και` εἰσ πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et qui aliter dicit pro rudi atque indocto despicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 2:1)
Adeo, inquit, veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas quae in capite tauri sunt propterea ' suculas' appellarint, quod eas Graeci ὑάδασ vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia quae Graece 'sues' Latine dicantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:2)
Humaniori inquit non ita ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit, hoc enim cum sententia nequaquam convenit, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 5:1)
At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, Cur, inquit, 'aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 8:1)
M. CATO, consularis et censorius, publicis iam privatisque opulentis rebus, villas suas inexcultas et rudes, ne tectorio quidem praelitas fuisse dicit ad annum usque aetatis suae septuagesimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 2:1)
Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent, ita et sententias intercidebat et verba corrupte pronuntiabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 10:1)
Neque illis solum temporibus, nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis, philosophi ex urbe Roma pulsi sunt, verum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 4:1)
Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea quod ita edidisset conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus liniamenta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 4:1)
CUM iam adulescentuli Romae praetextam et puerilem togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi exploratiores quaereremus, in Sandaliario forte apud fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu Apollinaris Sulpicius, vir in memoria nostra praeter alios doctus, iactatorem quempiam et venditatorem Sallustianae lectionis inrisit inlusitque genere illo facetissimae dissimulationis, qua Socrates ad sophistas utebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 2:1)
̔Ομοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 1:1)
̔Ομοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 2:1)
Nam Laevius inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 8:4)
Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum quae aliena sunt contraque naturam videntur et cum pernicie adgnata sunt detrahantur, ne profecto id accidat quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro quem emerat procurando venisse usu fabulast.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 7:1)
Descripsit enim effigiem, faciem, et lineamenta corporis regis et reginae parentum suorum, etiam fratrum et sororum et famulorum et aliorum qui pueritiae eius praecipue affuerunt, una cum rebus multis, aliis vulgo notis, aliis secretioribus, quae duci obtigerunt (et tales videbantur quas puerili captui et memoriae inhaerere verisimile erat) usque ad mortem Edwardi Quarti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION