라틴어 문장 검색

Intererat epulis Dioxippus Atheniensis, pugil nobilis et ob eximiam virtutem virium iam et regi pernotus et gratus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 19:1)
vel ex collisione virium, sicut fit per duellum pugilum, qui duelliones etiam vocantur, vel ex contentione plurium ad aliquod signum prevalere conantium, sicut fit per pugnam athletarum currentium ad bravium. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:38)
scilicet a disceptatione athletarum unam, et a disceptatione pugilum alteram;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:49)
Unde caveant pugiles ne pretium constituant sibi causam;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:6)
Stultum enim est valde vires quas Deus confortat inferiores in pugile suspicari. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:12)
ubi tribus pugilibus Albanorum peremptis, Romanorum duobus, palma victorie sub Hostilio rege cessit Romanis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:20)
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,quod numero plures, uirtute et honore minores,indocti stolidique et depugnare paratisi discordet eques, media inter carmina poscunt aut ursum aut pugiles;
(호라티우스의 두번째 편지, 179)
atquiemovit veterem mire novus, ut solet, in cortraiecto lateris miseri capitisve dolore,ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장22)
heredes Staberi summam incidere sepulcro,ni sic fecissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,frumenti quantum metit Africa.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장56)
Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi, lustravitque fuga mediam gladiator harenam et Capitolinis generosior et Marcellis et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum admoveas cuius tunc munere retia misit.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II81)
praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli, sed gladiator erat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI50)
ita eodem tempore dimicasse domi cum civibus, sociis, mancipiis, gladiatoribus totoque inter se senatu turpe atque miserandum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 5:1)
quippe cum servi militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 2:1)
Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, deinde in honorem virium gladiator.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 8:1)
Quin defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION