라틴어 문장 검색

Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino vehementer adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장43)
Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장18)
Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque devinciunt, quemadmodum et in umbilico (14.5) et in uva (7.11) positum est, ut quicquid super vinculum est emoriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장6)
maiores vero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장17)
lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장27)
Eo vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장11)
Quidam hic quoque duo lina acu traiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장6)
Qua parte vero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino vinciendae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장8)
Post id venae et arteria ad inguen lino deligandae et infra vinculum abscidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장27)
Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino vincienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장14)
Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장23)
Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장30)
inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장16)
Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장36)
Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION