라틴어 문장 검색

Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus, quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat, magnam ex Asia Cycladibusque insulis, Corcyra, Athenis, Ponto, Bithynia, Syria, Cilicia, Phoenice, Aegypto classem coegerat, magnam omnibus locis aedificandam curaverat;
(카이사르, 내란기, 3권 3:1)
Sagittarios Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque civitatibus III milia numero habebat, funditorum cohortes sexcenarias II, equitum VII milia.
(카이사르, 내란기, 3권 4:9)
prorae admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장2)
Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장4)
devotum sentiat aequor, agnoscat famulum virgo Stilichonia pontum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:117)
tot Galatae, tot Pontus eat, tot Lydia nummis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:117)
numquam vel in aequore puppim vidimus eunuchi clavo parere magistri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:258)
audebit tecum conscendere puppim et veniet longum per mare fida comes?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:27)
quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:4)
Dindyma fundunt Sangarium, vitrei puro qui gurgite Galli auctus Amazonii defertur ad ostia Ponti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:162)
sic vacui rectoris equi, sic orba magistro fertur in abruptum casu, non sidere, puppis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:246)
longe spectari e puppibus urbes accensas, lucere fretum ventoque citatas omnibus in pelago velis haerere favillas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:273)
nullis victoria nodis haesit, non spatio terrae, non obice ponti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:9)
pavido metimur caerula voto, puppis si qua venit, si quid fortasse potenti vel pudor extorsit domino vel praedo reliquit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:44)
ast ego, quae terras umeris pontumque subegi, deseror:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:70)

SEARCH

MENU NAVIGATION