라틴어 문장 검색

Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam Platonis libro, qui inmortalitatem animae docet, paulum quieti dedit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 71:1)
Phaedon ex cohorte Socratica Socratique et Platoni perfamiliaris adeo, ut Plato eius nomini librum illum divinum de inmortalitate animae dicaret, servus fuit forma atque ingenio liberali.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:2)
Non est inmortalitas in luctu vivere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 25:4)
ut vivat, ut decore vivat, et ut inmortalitas illi successione quaeratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 23:3)
unde Vergilius si fratrem Pollux alterna morte redemit, qui inmortalitatem suam cum fratre partitus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6014)
nam et Ciceronem in prima Philippicarum ita aiunt dixisse putasne eum inmortalitatem mereri voluisse?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3483)
sane quidam 'deo' pro inmortalitate dictum volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3645)
et bene arbores consecravit quibus inmortalitatem petitura est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 856)
aevum inmortalitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2352)
an ideo 'praebuit', quod haec Herculi profuerunt, ut ad inmortalitatem per ista perveniret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3214)
nam Iuturna dea facta est, neque propter Iovem dictum est, qui inmortalitatis praemium persolvit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1445)
quo vitam dedit aeternam quia occurrebat, sed praestitit inmortalitatem, dicit hanc aeternam esse causam doloris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8791)
"Tu, qui inmortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, nondum condicionem tuam sentis?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:5)
nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:2)
quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION