라틴어 문장 검색

Et quotcunque tetragoni fuerint minus, totiens illam pyramidem curtam esse proponimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:14)
Hoc autem non solis a tetragono pyramidis sed in omnibus ab omni multiangulo progredientibus speculari licet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:15)
Ac de solidis quidem, quae pyramidis formam obtinent, aequaliter crescentibus et a propria velut radice multiangula figura progredientibus dictum est. Est alia rursus quaedam corporum solidorum ordinabilis compositio, eorum qui dicuntur cybi vel asseres vel laterculi vel cunei vel spherae vel parallelepipeda, quae sunt, quotiens superficies contra se sunt, et ductae in infinitum nunquam concurrent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:1)
In utrisque enim proportionibus dupli multiplicitas invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 21:2)
Duplus
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 22:1)
j ij iiij vj viiij xij xvj xx xxv xxx. Ergo in superiore formula hoc maxime intuendum est. Namque inter j, qui est tetragonus, et ij dupla proportio est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 1:3)
inter ij et iiij dupla.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 1:4)
Rursus si ij ad iiij speculeris, dupla est proportio, si iiij ad vj, habitudinem sesqualteram recognosces.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 1:7)
Disponamus enim in ordinem numeros, primo quidem duplos, deinde triplos.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Probatio quadratos eiusdem esse naturae 1:2)
ut binarius ad unum, quoniam duo sunt termini, duplam obtinet proportionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:9)
Sin vero quattuor contra duo compares, hic quoque dupla proportio est. Quos tres terminos si continue consideres, ex duabus proportionibus fit proportionalitas et est proportionalitas unum ad duo et duo ad quattuor.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:10)
Namque duo ad unum duplus est, iij ad ij sesqualter.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:9)
Namque in dispositione hac j ij iij minores termini sunt j et ij, maiores ij et iij. Et ij ad unum duplus est, tres vero ad ij sesqualter.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 6:2)
Sed maior est proportio dupli quam sesqualtera.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 6:3)
Differentiae duplae
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION