라틴어 문장 검색

quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 1 1:8)
gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor nec sum tam stultus ut te usura falsi gaudi frui velim, deinde frangi repente atque ita cadere ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 1:1)
id velim cognoscis et, si intellexeris eos neque ex edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam ut usurae Cluvio instituto tuo conserventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 56 3:2)
quibus in oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso aere alieno liberavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 3:4)
Stoici autem usuram nobis largiuntur tamquam cornicibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 76:3)
at ea quidem dedit usuram vitae tamquam pecuniae nulla praestituta die.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:4)
iam sestertium quadragiens redegi parte vendita Baeticorum.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 12:4)
Rogo ergo, exigo etiam pro iure amicitiae, cures ut Atilio meo salva sit non sors modo verum etiam usura plurium annorum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 5:1)
Proinde prima quaque occasione mitte appositis quidem usuris, quas ego - num parcius possum?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 5:7)
Sed hoc votum meum bonitati tuae reservatum est, quia mater Romani liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio codicillis ad patrem tuum scriptis professa fuerat, nondum satis legitime peregerat;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 2:2)
Dispice ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores invitandos putes, et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones pecuniam, ita ut recte rei publicae caveant;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 54 2:1)
quod quamquam invitis et recusantibus minus acerbum erit leviore usura constituta.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 54 2:2)
TRAIANUS PLINIO Et ipse non aliud remedium dispicio, mi Secunde carissime, quam ut quantitas usurarum minuatur, quo facilius pecuniae publicae collocentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 551)
nunquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 201:3)
metaphora quoque Cicero lusit, cum, Vatinii morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor, interim, inquit, usura fruar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 177:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION