라틴어 문장 검색

Junci quadrati, myrrhae, sandarachae, aluminis, pares portiones:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 2:2)
Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad altera duo totidem fascias habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:13)
id quod curtum est in quadratum redigere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 2:4)
si quadratus, ut duobus angulis sedeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 12:10)
vobis iam Mulciber arma praeparat et Sicula Cyclops incude laborat, Brontes innumeris exasperat aegida signis, altum fulminea crispare in casside conum festinat Steropes, nectit thoraca Pyragmon ignifluisque gemit Lipare fumosa cavernis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:77)
In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:2)
Actus quadratus undique finitur pedibus CXX.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 5:1)
Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 1:1)
Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem, et sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 2:1)
Dicemus iugerum agri tot pedes quadratos habere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 3:3)
Hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae pars erit iugeri semuncia et scripula tria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 4:6)
Dicemus hanc summam pedum quadratorum esse in eo triquetro, quae mensura efficit iugerum, et trientem, et sicilicum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:9)
Hos esse quadratos in eo circulo dico, quae summa efficit iugeri sexcunciam, scripula duo et dimidium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 7:4)
Si fuerit sex angulorum, in quadratos pedes sic redigitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 10:1)
Tot igitur pedes quadratos esse dicemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION