라틴어 문장 검색

quadriduo quo haec gesta sunt res ad Chrysogonum in castra L. Sullae Volaterras defertur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:1)
Rosci quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 4:2)
quin etiam Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut summum quadriduo esse periturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 4:5)
scire autem nos oportet cognitis, quoad possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus nihil a philosophia posse aut maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis hoc quadriduo disputata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 82:2)
et quadridui quidem sermonem superioribus ad te perscriptum libris misimus, quinto autem die cum eodem in loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 11:3)
Congruunt igitur observationes tam mense Novembri, quam mensibus tribus subsequentibus cum motu Cometae circa Solem in Trajectoriâ hacce Parabolicâ, atque adeo hanc esse veram hujus Cometae Trajectoriam confirmant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 40:1)
Porrò notandum est quod Cometa Mense Decembri, ubi ad Solem modò incaluerat, caudam emittebat longe majorem & splendidiorem quàm antea Mense Novembri;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 45:1)
Cometa hicce luce sua quantumvis plumbea & obtusa aequabat Spicam Virginis, & clarius micabat quàm postea. Et D. Storer literis quae in manus nostras incidêre, scripsit caput ejus Mense Decembri, ubi caudam maximam & fulgentissimam emittebat, parvum esse & magnitudine visibili longe cedere Cometae qui Mense Novembri ante Solis ortum apparuerat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:13)
Idem pro Cluentio ait se totam causam vetere instituto solum perorasse, et pro C. Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 8:1)
Kalendas Novembris.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장2)
Metellus in isdem castris quatriduo moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, uniuersos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장1)
Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit, sed experimentum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:3)
Natalis noster Nonas instare Novembres admonet:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Ecdicium Sororium suum1)
HAEC inter Iustus archiepiscopus ad caelestia regna subleuatus quarto Iduum Nouembrium die, et Honorius pro illo est in praesulatum electus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.2)
Uirginis alma caro est tumulata bis octo Nouembres, Nec putet in tumulo uirginis alma caro.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION