라틴어 문장 검색

item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:2)
uerum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:2)
triumphalia ornamenta etiam quaestoriae dignitatis et nonnullis ex equestri ordine tribuit nec utique de causa militari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:8)
Vxores praeter Octauiam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et equiti R. antea nuptam, deinde Statiliam Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 1:1)
Prouinciam administrauit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia singulari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:1)
reciperatorio iudicio pronuntiatam, patre asserente Flauio Liberale Ferenti genito nec quicquam amplius quam quaestorio scriba.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 3장 1:2)
praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa reuocauerat, ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi eaque nouissima aulico apparatu induceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 1:4)
quaestorium uirum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, mouit senatu;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:3)
scribas quaestorios negotiantis ex consuetudine sed contra Clodiam legem uenia in praeteritum donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 3:1)
At qui legitimum cupiet fecisse poema,cum tabulis animum censoris sumet honesti;
(호라티우스의 두번째 편지, 266)
populus Laevino mallet honoremquam Decio mandare novo censorque moveret Appius, ingenuo si non essem patre natus:
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장6)
criticum diceres esse Longinum censoremque Romanae facundiae notare, quem vellet, et de senatu doctorum excludere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:9)
o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II68)
"viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX66)
cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, rigidique severos censoris mores etiam collega timeret, nemo inter curas et seria duxit habendum, qualis in Oceani fluctu testudo nataret, clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI32)

SEARCH

MENU NAVIGATION