라틴어 문장 검색

ita etiam in Moyse venturi Doctoris figura, qui legem doceret, Evangelium praedicaret, impleret Testamentum vetus, novum conderet, coeleste populis alimentum daret, humanae dignitatem conditionis excessit eo usque, ut Dei donaretur nomine, sicut habemus scriptum, dicente Domino:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:9)
Exemplo sacrificii Abraham qualitates queis Deo grata fit oblatio, exprimuntur, nempe celeritas, continuatio et fides.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 1:1)
Et ideo appositi sunt armentarii, opiliones, caeterique pastores, quidam magistri gregum officia sua singulis animantium sibi commissorum conditione formantes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:17)
Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:14)
Nam et in usu ita est, ut eos quadratos dicamus, quos nec enormes proceritate, et validos robusti qualitate corporis aestimamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:17)
et pro aetate, aut plerumque pro temporis et anni qualitate.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:4)
hominis enim causa esse praecepta sunt, ut eorum subjectione humana praestaret conditio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:2)
In nobis septenarium quoddam femineum esse, sed ad virilem conditionem ab erudito viro promoveri.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 1:2)
Ergo prudentis et proposito gubernantis ex infirmioris sexus qualitate in fortiorem substantiam transferuntur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:6)
Divitem ergo reformavit Dominus et restituit qualitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:13)
Ergo tempora sunt quae aut corrumpunt aut reservant, prout ipsa sui habuerint qualitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:7)
Moto igitur velitari auxilio, Aerulis scilicet et Batavis, numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam venit, quaesitisque navigiis, et omni imposito milite, observato flatu secundo ventorum, ad Rutupias sitas ex adverso defertur, petitque Lundinium, ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio, festinaret ocius ad procinctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 1. Lupicinus, magister armorum, adversus Scotorum et Pictorum incursiones in Britannias cum exercitu mittitur. 3:1)
Minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur, casibus variatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 86:2)
et Bassianus, praeclaro genere natus, notarius militans inter primos, quas praenoscere altiora conatus, licet ipse de qualitate partus uxoris consuluisse firmaret, ambitioso necessitudinum studio, quibus tegebatur, morte ereptus, patrimonio opimo exutus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 5:1)
Caesa sunt ex eis in loco proelii quattuor milia, ceteri, qui fugerunt et evaserunt, quanquam multi et ex illis cecidissent, de pacis conditione tractaverunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION