라틴어 문장 검색

marcentes cupio quassare coronas et vibrare faces et noctem ducere ludo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae56)
an vicina mihi quassatis faucibus Aetna protulit Enceladum?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:105)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)
Post has Oenotria lentis vitibus intorquens hederas et palmite largo vina fluens:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:121)
insedit nigra cervice gementum et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:174)
aequora sic victor quotiens per rubra Lyaeus navigat, intorquet clavum Silenus et acres adsudant tonsis Satyri taurinaque pulsu Baccharum Bromios invitant tympana remos:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:180)
Quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis velit, palmitem intorqueat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 34:1)
Deinde ita alliget et praecipitem Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium in se trahet, quamvis fructu exuberet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 34:2)
Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 16:3)
Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:1)
non quia magis hic sit utilis, (nam est melior mutilus aries) sed quia minime nocent intorta potius, quam surrecta et patula cornua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:2)
is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda pila expedierat vetus miles et multa proeliorum experientia ut certus eventus Suetonius daret pugnae signum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장9)
quare quassato corpore neque frigora neque aestus facile tolerabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 81장 2:4)
quarum teneros adhuc ramos manu flectunt, quos intortos rursus inserunt terrae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 16:2)
Ipse rex in rapidissimos vertices incidit, quibus intorta navis obliqua et gubernaculi inpatiens agebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION