라틴어 문장 검색

et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius jactati salo, fidae quietis stationem requirunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:3)
sed qualem in singulis invenerit, talem judicio futuro reservat, et quiete ipsa fovet, et praesentium invidiae subducit, et futurorum exspectatione componit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:5)
Denique justis mors quietis est portus, nocentibus naufragium putatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:3)
Somnus autem bonus, quoniam quies est, sicut scriptum est:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 5:7)
Dulcis igitur quies mortis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 5:11)
sed quiete pia fungitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 3:10)
Est enim ordo quietis, quia est et resurrectionis:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:8)
ut quietem magis caro ejus, quam bustum acceperit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:19)
Saevus criminum stimulus libido est, quae numquam manere quietum patitur affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:3)
Sed illud melius quod septimus numerus quietis et remissionis est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:11)
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 12:1)
ut saltem id metuens, perquisitor malivolus tandem desineret quieti coalitos homines in aperta pericula proiectare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 7:2)
Mercurius vero somniorum appellatus est comes, quod ut clam mordax canis interna saevitia summissius agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens, si per quietem quisquam, ubi fusius natura vagatur, vidisse aliquid amico narrasset, id venenatis artibus coloratum in peius, patulis imperatoris auribus infundebat, et ob hoc homo tamquam inexpiabili obnoxius culpae, gravi mole criminis pulsabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 5:1)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)
Memor enim somnii quo vetitus erat per quietem (ut ipse firmavit) pulsare quendam insontem, usque ad confinia mortis vexatus, nec nominavit nec prodidit aliquem, sed asserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit, non cupiditate sed necessitate compulsum, argumento evidenti demonstrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION