라틴어 문장 검색

BASSVS AVFIDIVS et ipse nihil de animo Ciceronis dubitauit, quin fortiter se morti non praebuerit tantum, sed obtulerit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 18:1)
"tunc demum litore rauco multa metu reputans et vix confisa Lyaeo dividor, ipsa gradu nitente, sed anxia retro pectora, nec requies, quin et surgentia caelo flamina et e cunctis prospectem collibus undas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권121)
sed nequeo, quin ex plurimis, quae in te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin uel paucissima attingam.
(아풀레이우스, 플로리다 17:24)
Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 6:2)
Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:9)
Quin etiam, quum jam non solum sustineri, sed ali quoque cibis oportebit, tamen erunt vitanda quaecumque mandenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 20:2)
Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique et a balinei libera est odoribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 1:4)
sed tamen hoc me ipse consolabar quod non dubitabam quin te ille aut Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 4:1)
sed si non faxis, numquid causaest, ilico quin te in pistrinum condam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5197)
ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, sed quasi lippo oculo me erus meus manum apstinere hau quit tamen, quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 15)
Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:4)
"Sepe, diu, multum solerti mente retracto Singula que nostre pinxit solercia dextre, Sed nichil invenio quod in omni parte beate Viuat, quin multas nobis deferre querelas Possit, si hanc nostram uelit accusare Mineruam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:1)
Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 4:2)
Etenim respublicae recte administratae, quin et leges bonae, alunt virtutem in herba, sed semina ipsius non multum promovent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 2:5)
Ac ne illud quidem in controversiam venit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuvenes robusti, qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales intermissiones habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장85)

SEARCH

MENU NAVIGATION