라틴어 문장 검색

Solymanus audita tantorum virorum belligeratorum adunatione, a praesidio Nicaeae egressus est propter auxilium caeterorum Turcorum et gentilium, spatio plurimorum dierum desudans, quousque quingenta millia virorum pugnatorum et ferratorum equitum ex omni Romania contraxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 50:1)
Quapropter satis anxietate oppressi, utriusque sexus quamplurimi, ut dicunt, qui adfuerunt, circiter quingenti ipsa die spiritum exhalarunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 2:4)
Turci autem, qui in turribus et moenibus ad spectaculum et defensionem ad quingentos convenerant, et ipsi pariter Baldewinum ejusque comitatum acies Turcorum existimantes esse, Tankrado improperantes in hunc modum minabantur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:1)
Ipse quoque cum quingentis loricatis equitibus repente in ejusdem Baldowini castra et satellites ruit, ut in omnibus injuriis quas sibi intulerat, dignam sumeret ultionem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:14)
Qui tandem consilio accepto acquievit, et descendit solum cum quingentis equitibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:2)
Illic ex decreto majorum mille et quingenti viri loricati electi, ad Arthesiam sunt directi ad auxilium confratrum, qui erant in arce, ut sic sani et incolumes copiis et viribus communi via, minus de hostili impetu solliciti, ad exercitum [0456B] repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:3)
Nam solus paniculus, qui antea denario Luculensis monetae poterat mutuari, nunc duobus solidis vendebatur indigentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:6)
qui socios mille et quingentos viros belligeros secum in auxilium obsidionis Antiochiae adducebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:2)
Et quia dextris illis erat victoria, manus suas a fidelium martyrio non ante continuerunt quam per silvas et campos, quingentos [0476A] amputatis capitibus exstinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:9)
et viri Turcorum, tam qui in bello ceciderunt quam qui in undis perierunt, mille et quingenti computati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:17)
Quarta dehinc orta die, dux et universi principes exercitus Dei a tentoriis egressi in virtute magna, praesidium quod decreverant, in vertice praedicti montis ante pontem et portam urbis congerie lapidum et bitumine fragilis luti aedificantes, tutissimo vallo munierunt, comitis Reymundi custodiam in ea constituentes cum quingentis viris militaris audaciae et industriae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:5)
Petri similiter Eremitae agmina, pusillam manum et mendicam, et iners vulgus feminarum, pedites omnes longa via fatigatos, quingentosque solummodo equites revera [0482A] comprobavi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:4)
Nunc vero quia neglectum et vacuum erat, comes Robertus Flandrensis, accitis [0498A] quingentis viris belligeris, adventu gentilium audito, ipsum praesidium ingressus, tueri disposuit, ne virtus Turcorum illud subito occupans, peregrinis pontem et aquam transire volentibus magno esset impedimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:2)
Pro uno namque ovo gallinae, si inveniri poterat, sex denarii Lucensis monetae numerabantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:6)
pro decem fabis, denarius;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION