라틴어 문장 검색

tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 389:2)
Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque legiones ad eum proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장6)
Et,volens facere helimosinam de sua substantia, ab eo creata, pavit quinque milia hominum, exceptis parvulis et mulieribus, de quinquepanibus et duobus piscibus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 12:8)
Nam bis unum vel bis duo si facias, vel bis tres vel bis quattuor vel bis quinque vel quemlibet alium multiplicet, quisquis hinc nascitur, alius quam primo fuerat, invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:5)
legiones duas Romanas habebat Postumius, sociumque ab supero mari tantum conscripserat ut viginti quinque milia armatorum in agros hostium induxerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 309:1)
nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, duodecim ferme annos natus, quinque diebus ante triumphum, maior, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 496:1)
hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie occisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 620:1)
namque quemadmodum vectis, cum est longitudine pedum quinque, quod onus IIII hominibus extollit, id, qui est X, duobus elevat, eodem modo bracchia, quo longiora sunt, mollius, quo breviora, durius ducuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장28)
Qui remanserant, fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram, cuius vocabulum est Remmon. Quasi racemos colligentes occiderunt in viis quinque milia viros. Et cum instantius eos persequerentur usque Gadaam, interfecerunt etiam alios duo milia.
(불가타 성경, 판관기, 20장45)
et ex ipsa urbe haud spernenda manus, quinque praetoriae cohortes et equitum vexilla cum legione prima, ac deforme insuper auxilium, duo milia gladiatorum, sed per civilia arma etiam severis ducibus usurpatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장7)
sextantem unum, trientes duo, semissem tria, besem quem δίμοιρον dicunt quattuor, quintarium quem πεντάμοιρον dicunt quinque, perfectum sex.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장23)
Cur mundi sit forma teres mundusque ligetur, Quinque parallelis cinctus zonisque quibusdam Sectus, in extremis rigeat, medio tenus estu Torreat atque duas laterales temperet harum, Excessu dupplici castigans frigore flammam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:8)
in tetragono vero, qui secundus est, duobus sese iuncti numeri vincunt, et in pentagono tribus et in exagono iiij et in eptagono quinque, huiusque rei nullus est modus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula descriptionesque figurarum 2:6)
Qui Pythio quinque filiorum patri unius vacationem petenti, quem vellet eligere permisit, deinde quem elegerat in partes duas distractum ab utroque viae latere posuit et hac victima lustravit exercitum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 103:2)
constitutis haud procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et modicum spatium tres manere eodem loco, si tuta videantur, duos explorata ad se referre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 484:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION