라틴어 문장 검색

"Initum inter monachos consilium - nam in eodem loco circiter quinque milia divisis cellulis habitant - quid facto opus est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:59)
Ezechias egit paenitentiam, et centum octoginta quinque milia Assyriorum ab uno angelo una nocte deleta sunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:10)
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, Quod sub rege Numa condita vina bibis, Quod constat decies tibi non spatiosa supellex, Libra quod argenti milia quinque rapit, Aurea quod fundi pretio carruca paratur, Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXII1)
'Donavi tamen' inquis 'amico milia quinque Et lotam, ut multum, terve quaterve togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XI3)
nam Clausus, Sabinorum dux, post exactos reges, ut quidam dicunt, cum quinque milibus clientum et amicorum Romam venit, et susceptus habitandam partem urbis accepit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7062)
magnum agmen propter quinque milia clientum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7071)
ut dena iugera sint, non amplius homines quinque milia potest sustinere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 2:8)
nam omnis ex proelio integer discessit ita ut sint amplius equitum milia quinque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 34 1:5)
adfatim referta iam sunt adcubantum milia quinque panibus peresis et gemellis piscibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae32)
post paulo scribit sibi milia quinque esse domi chlamydum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 623)
castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 234:2)
Romanos cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 60:1)
duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque milia peditum equitumque cum Fabio venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 355:1)
caesa eo die hostium viginti quinque milia, octo capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 423:1)
qui tumultus repens postquam est Romam perlatus et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio iubent, qui sine ullo certamine - abscesserant enim metu hostes - Tannetum pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 255:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION