라틴어 문장 검색

Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris Antoniae filius, a Tiberio patruo adoptatus, quaesturam quinquennio ante quam per leges liceret et post eam consulatum statim gessit, missusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones uniuersas imperatorem Tiberium pertinacissime recusantis et sibi summam rei p. deferentis incertum pietate an constantia maiore compescuit atque hoste mox deuicto triumphauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 1장 1:1)
is Drusus in quaesturae praeturaeque honore dux Raetici, deinde Germanici belli Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum nauigauit transque Rhenum fossas naui et immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae uocantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 2:1)
ac post praeturam confestim inito consulatu atque expeditione repetita supremum diem morbo obiit in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:2)
collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit, quam medio tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 2:1)
ex quibus Pompeius in concubitu dilecti adulescentuli confossus est, Silanus abdicare se praetura ante IIII.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 2:1)
item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:2)
praeturae consulatusque honore equites R. matronasque ad agendum mimum produxit in scaenam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:3)
perfidiae uero tantae, ut non modo argentarios pretiis rerum coemptarum, sed et in praetura mercede palmarum aurigarios fraudauerit, notatus ob haec et sororis ioco querentibus dominis factionum repraesentanda praemia in posterum sanxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 2:1)
familiam illustrauit Seruius Galba consularis, temporum suorum et eloquentissimus, quem tradunt Hispaniam ex praetura optinentem, triginta Lusitanorum milibus perfidia trucidatis, Viriat[h]ini belli causam extitisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 2:1)
auus clarior studiis quam dignitate - non enim egressus praeturae gradum - multiplicem nec incuriosam historiam edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 3:2)
auus M. Saluius Otho, patre equite R., matre humili incertum an ingenua, per gratiam Liuiae Augustae, in cuius domo creuerat, senator est factus nec praeturae gradum excessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 1:2)
Pisonem inimicum et interfectorem eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 3:2)
, quinquennio ante quam Augustus excederet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 1:5)
aedilitatis ac mox praeturae candidatus, illam non sine repulsa sextoque uix adeptus est loco, hanc prima statim petitione et in primis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 3:3)
Heluidio Prisco, qui et reuersum se ex Syria solus priuato nomine Vespasianum salutauerat et in praetura omnibus edictis sine honore ac mentione ulla transmiserat, non ante succensuit quam altercationibus insolentissimis paene in ordinem redactus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 15장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION