라틴어 문장 검색

hoc autem remedium est contra sordes, scabiem et laesum vepribus corpus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4482)
tollenda est atque extrahenda radicitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:6)
Epicurus vero ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dis inmortalibus et opem et gratiam sustulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:5)
hanc excutere opinionem mihimet volui radicitus, eoque fui fortasse longior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:8)
haec extrahit vitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque mandat is et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:7)
Paupertas et austeritas sancti Francisci non fuerunt ascetismus prorsus extrarius, sed radicitus insitus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:11)
172. Primum pauperes Nationes ab indigentia sunt radicitus expediendae atque earum incolarum socialis progressus persequendus;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 223:1)
175. Eadem ratio, quae efficit ut firmae deliberationes ad cursum globalis calefactionis invertendum difficulter suscipiantur, radicitus paupertatem evellere non sinit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:1)
Quaedam incepta, quae meditata inquisitione non sustinentur, vitae cuiusdam loci qualitatem radicitus afficere possunt per actus inter se diversissimos, ut exempli gratia per auditoriam contaminationem improvisam, latitudinem visus deminutam, culturae bona deperdita, usurpatae atomicae energiae effectus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 237:3)
Actio Christi in propria personali realitate nos tangit, nos radicitus transformans, nos filios adoptivos reddens, divinae naturae participes;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:12)
par furor illorum, quos tradit fama dicatis consecrasse deas Febrem Scabiemque sacellis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 149)
"quisquis tacendi intemperans silenda prurit prodere, vexatur et scalpit iecur scabiemque cordis sustinet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.83)
"linguam priorem detrahat radicitus, quae corpore omni sola vivit nequior;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1377)
Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit quaeque suo semper viridi se gramine vestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:17)
Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum Incipiens stabulis edico in mollibus herbam carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas, et multa duram stipula filicumque maniplis sternere subter humum, glacies ne frigida laedat molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION