라틴어 문장 검색

Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis, sed periise hominum torrenti saecla vapore, aut cecidisse urbis magno vexamine mundi, aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces per terras amnes atque oppida coperuisse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:6)
ignis enim superavit et ambiens multa perussit, avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum aethere raptavit toto terrasque per omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:6)
pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:2)
In laevum cecidere latus veloxque Metaurus, Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro, Senaque, et Adriacas qui verberat Aufidus undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:49)
Explicat hinc tellus campos effusa patentes, Vix oculo prendente modum, camposque coerces, Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursu Oceani pepulisse tuo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:11)
Non plura locuto, Avulsit laceros, percussa puppe, rudentes Turbo rapax, fragilemque super volitantia malum Vela tulit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:1)
Nam si vel minimos manu rapaci Hoc de palmite laeseris racemos, Nascetur, licet hoc velis negare, Inserta tibi ficus a cupressu.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX4)
Inde salutatus picae respondet arator, Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV4)
Horatius nulla certior tamen rapacis Orci sede destinata divitem manet erum, Vergilius et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1529)
quoniam rapax natura ignis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4322)
innatent fluvios, sed non rapaces:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1422)
ver nactae sudum serenum post pluvias, ut "per sudum rutilare vident". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 771)
"Sic congregatis ignium seminibus soles alios atque alios semper splendere, sic exhalatis terrae vaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluvias fluere, flare ventos, grandines increpare, vel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:13)
nihil est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 64:3)
quid Chalcidico Euripo in motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani fervore illis in locis, "Europam Libyamque rapax ubi dividit unda"?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION