라틴어 문장 검색

haec enim personas scientiis deditas hortatur ut apertae perstent realitati in eius integra inexhausta ubertate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:5)
Loquela ipsa, voces quibus nostram interpretamur vitam nostramque realitatem, ad nos per alios pervenit, in viva aliorum servata memoria.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:13)
Actio Christi in propria personali realitate nos tangit, nos radicitus transformans, nos filios adoptivos reddens, divinae naturae participes;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:12)
Experientia autem amoris nobis significat in ipso amore dari posse communem visionem, in eo nos discere realitatem alterius oculis contueri, illudque minime nos pauperiores reddere, sed nostrum ditare intuitum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 89:7)
Eandem fidem profitentes, eadem petra innitimur, transformamur ab eodem Spiritu amoris, unicam diffundimus lucem et unicum habemus intuitum ad realitatem contemplandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:3)
Cum realitas haec obscuratur, criterium deest ad discernendum id quod hominis vitam pretiosam et unicam efficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:9)
utitur enim coniectura magis qui agit, (quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 98:2)
an non praescriptiones (etiam in quibus maxime videtur manifesta translatio) easdem omnes species habent, quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 155:1)
quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quanquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 100:1)
nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικη`ν ἐπαγωγήν.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 222:3)
quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:3)
hic potest videri deesse . Potuit enim sic constitui ratiocinatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 361:6)
quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento, comparatione, ratiocinatione, congerie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 157:2)
quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes, viderimus an satis proprio verbo significaverim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 169:1)
ergo, si ex alio colligitur aliud, nec improprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 170:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION