라틴어 문장 검색

— Nihil, inquam, nec reapse uerius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:8)
Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad prouidentiae stabilem simplicitatem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:6)
Cuius caliginis causa est quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest ammoueri;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:3)
Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:1)
Qui enim diligenter considerabit quae per se potest naturalis considerare, illi apparebit rationabile esse quod dictum est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 50:4)
Et ille homo rationabiliter longam vitam desiderat, qui eam propter hoc desiderat, ut perfectiorem se reddat in hoc bono.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:5)
Etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium80)
Etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 29:4)
etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 29:4)
quippe cum rationabili generi mortalium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus, nulla sit regni societas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:7)
3. Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta, rationabilius tamen est ut hominem prius locutum fuisse credamus, et inconvenienter putatur tam egregium humani generis actum non prius a viro quam a femina profluxisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 23:1)
Rationabiliter ergo credimus ipsi Ade prius datum fuisse loqui ab Eo qui statim ipsum plasmaverat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 23:2)
Nam sicut post prevaricationem humani generis quilibet exordium sue locutionis incipit ab ‘heu’, rationabile est quod ante qui fuit inciperet a gaudio;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 24:3)
1. Opinantes autem non sine ratione, tam ex superioribus quam inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus primum hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum loquentem primum, mox postquam afflatus est ab animante Virtute, incunctanter fuisse locutum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 29:1)
Si ergo faber ille atque perfectionis principium et amator afflando primum nostrum omni perfectione complevit, rationabile nobis apparet nobilissimum animal non ante sentire quam sentiri cepisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION