라틴어 문장 검색

Aluus in hac ualetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae conuenientia iis, quae adsumuntur, reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 6:5)
Post quos Serapion, primus omnium, nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 10:1)
Sic in duas partes ea quoque, quae victu curat, medicina divisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi vindicantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 11:1)
Igitur ii, qui rationalem medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 13:1)
et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter multa similia genera et morborum et remediorum, cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 51:2)
Ac neque rationalibus se, neque experimenta tantum spectantibus adnumerari volunt:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 57:3)
Themisonis vero aemuli, si perpetua, quae promittunt, habent, magis etiam quam ulli, rationales sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 62:1)
Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio novo nomine artis indiget;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 62:2)
quid autem compressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 63:3)
si, ut ei qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empiricus.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 63:4)
Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 74:1)
At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, atque eodem fere tempore, quo secunda valetudine assuevit, modo convenientia iis quae assumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 5:1)
Alvus in hac valetudine ea tuta est, quae quotidie coacta, eaque convenientia iis, quae assumuntur, reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 6:5)
que duo principalissime legis latori et legis executori conveniunt, testante rege illo sanctissimo cum convenientia regi et filio regis postulabat a Deo:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:24)
Nonne Fabritius altum nobis dedit exemplum avaritie resistendi cum, pauper existens, pro fide qua rei publice tenebatur auri grande pondus oblatum derisit, ac derisum, verba sibi convenientia fundens, despexit et refutavit?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION