라틴어 문장 검색

At philosophiae genus empiricum placita magis deformia et monstrosa educit, quam sophisticum aut rationale genus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:1)
ubi homines, ex sermonibus et conclusionibus rationalibus, pauca aut nulla exhibuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:9)
adeo ut(si verum dicendum sit) cum hujusmodi scientiae rationales et dogmaticae inceperint, inventio operum utilium desierit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:8)
Sed interim minime mirum est, si propositionibus novis (praesertim cum mentione operum) magnum sit factum praejudicium per istos impostores, qui similia tentaverunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:9)
rationales, aranearum more, telas ex se conficiunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:3)
Itaque ex harum facultatum (experimentalis scilicet et rationalis) arctiore et sanctiore foedere (quod adhuc factum non est) bene sperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:8)
Atque haec tamen et similia per tot mundi aetates homines latuerunt, nec per philosophiam aut artes rationales inventa sunt, sed casu et per occasionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:5)
praesertim in via quae non singulis solummodo pervia est (ut fit in via illa rationali), sed ubi hominum labores et operae (praesertim quantum ad experientiae collectam) optime distribui et deinde componi possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:5)
quas etiam Instantias Propositionum Fixarum appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:2)
Nam ex hujusmodi instantiis formantur propositiones certae et universales, aut affirmativae aut negativae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:5)
Etenim propositiones particulares omnino fixae non sunt, ubi scilicet natura inquisita reperitur in aliquo concreto fluxa et mobilis, viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:7)
Quocirca particulares propositiones non habent praerogativam aliquam majorem, nisi tantum in casu migrationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:9)
Et nihilominus, etiam particulares illae propositiones comparatae et collatae cum universalibus multum juvant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:11)
Neque tamen, etiam in universalibus istis propositionibus exactam aut absolutam affirmationem vel abnegationem requirimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:13)
Verum de instantiis hujusmodi propositionum fixarum supersunt duo monita, quae utilia sunt ad id quod agitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION