라틴어 문장 검색

At in partibus occiduis Pippinus imperatoris filius iussu patris Wasconiam cum exercitu ingressus sublatis ex ea seditiosis totam eam provinciam ita pacavit, ut nullus in ea rebellis aut inoboediens remansisse videretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 257:1)
Simili modo post aequinoctium autumnale a comitibus marcae Brittanicae in possessionem cuiusdam Brittonis, qui tum rebellis extiterat, nomine Wihomarcus, expeditio facta, et omnia ferro et igni vastata sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 281:2)
Ludewicus vero totum pene annum morabatur in Bewaria, caute agens contra Margos rebelles, sed et contra filium.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:14)
At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere.
(아풀레이우스, 변명 15:8)
tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam;
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:3)
"At tu simplex alioquin et expers rerum talium, speras te sanctissimi nec minus truculenti fontis vel unam stillam posse furari vel omnino contingere!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:114)
Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:6)
nec eum obstinatione sacrilega, qua semel coeperat, truculenta mulier ungue latius a se discedere passa est,
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:9)
qui rebelles lancea fodiens ultrici,
(ARCHIPOETA, IX63)
Reddite igitur animas, quas truculenta vestra manus, contorsit, et, sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animae reddantur.
(아우구스티누스, 편지들, 16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus11)
Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:1)
11. Interim rebelles Hiberniae nuncios tam in Angliam quam Flandriam clam miserant qui utribique loci res haud parvi momenti transegerant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:1)
Magno igitur et vehementi animi impetu oblatam a rebellibus occasionem arripuit, eorumque postulatis annuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:18)
Post paucos dies rebelles Hibernici cum rege suo (sub ductu comitis Lincolniae, comitis Kildariae, domini Lovelli, et Swarti praefecti cohortis) ad Fouldriam in comitatu Lancastriae appulerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 12:4)
13. Rebelles versus Eboracum iter ceperunt, vastatione agrorum et alia violentia hostili abstinentes ut melius in gratiam populi se insinuarent, et regis sui decore tuerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION