라틴어 문장 검색

Amplissimos ordines et exhaustos caede uaria et contaminatos ueteri neglegentia purgauit suppleuitque recenso senatu et equite, summotis indignissimis et honestissimo quoque Italicorum ac prouincialium allecto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 2:1)
recensebant enim Dareum in principio imperii vaginam acinacis Persicam iussisse mutari in eam formam, qua Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos interpretatos, imperium Persarum ad eos transiturum, quorum arma esset imitatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 6:2)
Quibus convenientibus ad quadraginta milia militum recensuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:16)
Forte recensentes pastas de more capellas tunc ego sub quercu meus et Melibeus eramus.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:2)
Sed recensete fulmina Federici prioris, et Mediolanum consulite pariter et Spoletum;
(단테 알리기에리, Epistolae 41:3)
Quod si magnalia gloriosi Alcide recensuisses, te ut illum falli cognosceres, cui pestilens animal, capite repullulante multiplici, per damnum crescebat, donec instanter magnanimus vite principium impetivit. 21.
(단테 알리기에리, Epistolae 55:2)
Nec adimitanda recenseo - cum dorsa non vultus, ad Sponse vehiculum habeatis, et vere dici possetis, qui Prophete ostensi sunt, male versi ad templum - vobis ignem de celo missum despicientibus, ubi nunc are ab alieno calescunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 76:3)
Eo praesente, pericula multa, et mala, quae saepenumero perpessi, inter semetipsos recensebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.17)
Vis exercitas in servili pectore virtutes recenseamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 16:1)
nunc de Sigillaribus, ne ridenda me potius aestimes quam sancta dixisse, paucis recensendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 46:2)
quae recensentur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권12)
cogere donec oves stabulis ordo est 'cogere donec oves sta- bulis Vesper iussit et invito Olympo processit'. referre recensere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 851)
Cogitanti mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione revocare:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 1:1)
Sic quod magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente vanescit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:2)
Longum est omnia quae tunc hinc inde iacta sunt recensere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION