라틴어 문장 검색

"Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et revivescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta revirescunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:21)
Sed cum alvi natura subiecta stomacho cibi et potionis sit receptaculum, pulmones autem et cor extrinsecus spiritum ducant, in alvo multa sunt mirabiliter effecta, quae constant fere e nervis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:2)
tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere, et eum admiratum quaesisse de deo, quodnam illud esset tale monstrum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:6)
nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 51:6)
portus enim praesto est, quoniam mors ibidem est, aeternum nihil sentiendi receptaculum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 117:6)
est, si interitum adfert I 916 82111, bonum, si animi discessus a corpore est I 2681 - perfugium, portus est, aeternum nihil sentiendi receptaculum 457 4 279 10 315 2 ἄωροσ θάνατοσ ante tempus mori 265 10sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.137)
Egregium hac adversus tempestates receptaculum;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:3)
nam per longissimum spatium litus importuosum hoc receptaculo utetur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:5)
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:11)
Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, Munychiosque volans agros gratamque Minervae despectabat humum cultique arbusta Lycei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:1)
Viae, novae culturae, saepimenta, aquae receptacula atque aliae exstructiones, naturales sedes sunt occupatura atque nonnumquam easdem in fragmenta sic redigunt, ut animalium turmae neque migrare neque se libere movere possint, ita ut periculum sit nonnullae species ne pereant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 48:2)
Sunt quidem loca quae propter singulare suum pondus, quod ad mundi oecosystema attinet, peculiarem curam sibi vindicent, vel amplum habeant aquae receptaculum ac sic alias vitae formas inducant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 50:3)
38. Memoramus, exempli gratia, illum terrarum orbis pulmones, biodiversitate repletos, qui sunt Amazonia, nec non fluvialem Congi locum, vel magna aquarum glacierumque receptacula.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:1)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
MenalcasTum, credo, cum me arbustum videre Miconis atque mala vitis incidere falce novellas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON7)

SEARCH

MENU NAVIGATION