라틴어 문장 검색

"Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius, Bessum, regem temporis gratia constituamus :"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:17)
phalanx moenia oppidi circumire iussa et dato signo diripere urbem, proditorum receptaculum, ipsosque ad unum caedere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 38:1)
Nemora quoque et lucos sacros non caedunt modo, sed etiam extirpant, ut vasta solitudo et sterilis humus exustis etiam radicibus linqueretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 40:1)
"tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora extirpari?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:8)
muris nemora cinguntur turresque habent venantium receptacula.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 13:2)
Bactrianorum exulum, qui ab Alexandro defecerant, receptaculum fuerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 17:1)
Non etenim ad arbores extirpandas valet ipsa ramorum incisio quin iterum multiplicius virulenter ramificent, quousque radices incolumes fuerint ut prebeant alimentum. 22.
(단테 알리기에리, Epistolae 55:3)
Nonne cotidie extirpat sentosos frutices de ytalia silva?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 167:3)
2. Et circa hoc sciendum est quod hoc vocabulum per solius artis respectum inventum est, videlicet ut in quo tota cantionis ars esset contenta, illud diceretur stantia, hoc est mansio capax sive receptaculum totius artis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 132:1)
In venis autem et arteriis, quae sunt receptacula sanguinis et spiritus, tertia fit digestio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 22:1)
Praeterea sucus dulcis per calorem non inpune penetrat venarum receptacula, et ideo noxa minuit voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:7)
quarum receptacula in nostris oculis sunt, et ideo ad deputatam sibi a natura sedem proprii sensus recurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:2)
sed non eveniret, nisi esset pulmo receptaculum potus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:2)
Nam postremo lapides qui de potu in vesica nascuntur cur numquam in ventre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant, et nasci in ventre quoque debuerint, si venter esset receptaculum potus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 21:1)
Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto Teque pilare tuas testificare natis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION