라틴어 문장 검색

Sed si per unumquemque pampinum maior numerus uvarum dependet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 2:3)
Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in cervicem potius confirmetur et sit robustior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 3:2)
Tum ex eo loco quod proximum iugo ligatum est, bracchia disponuntur in diversas partes,palmaeque superpositae deorsum versus circulo curvantur, atque id quod iugo dependet, fructu impletur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 3:2)
quae cum convaluit et quasi bracchium fecit, licet tum super-vagatam partem duramenti recidere, et ita reliquam iugo subicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 4:6)
et ut omnis materia, quae nondumpotest praecipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e vinculo dependeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 4:2)
Itaque si sunt longa internodia, necesse erit ad unam vel summum duas gemmas recidere surculum, ne proceriorem faciamus quam ut tempestates et ventos et imbres immobilis pati possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 6:4)
Reciditur vitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco maxime solida est atque enodis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:1)
et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad receptum surculum obtruncatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 13:4)
Nam roscidas si recideris, parum commode proveniunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:2)
Cetera putationis ratio talis est, ut veteres palmites, quibus proximi anni fructus pependit, omnes recidantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 26:1)
Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta religati dependeant, eosque non constringi, ne sarmentum vimine praecidatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 27:3)
Alterum genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 35:1)
tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra praeciderit, laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 2:1)
Quem nisi recideris, tota arbor contristabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 17:7)
Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION