라틴어 문장 검색

Paulum reclusis foribus miles prospicit Videtque et aegram et facie pulchra feminam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.7)
Quid enim iucundius quam principis iustitiam gravitatem comitatem in secessu quoque ubi maxime recluduntur inspicere?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 2:1)
"et iam contigerant portam, Saturnia cuius dempserat oppositas invidiosa seras, cum tanto veritus committere numine pugnam ipse meae movi callidus artis opus, oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi sumque repentinas eiaculatus aquas;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권153)
"at cur pace lates motisque recluderis armis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권158)
Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras flammiferis implent pedibusque repagula pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 13:2)
Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediae cervicis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:1)
Quae simul ac vidit, stricto Medea recludit ense senis iugulum, veteremque exire cruorem passa, replet sucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:1)
Dum suspicor has quoque somni esse, venit Telamon properus, foribusque reclusis speque fideque, pater dixit, maiora videbis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:7)
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen virgineos hostile gradus, est impetus illi turribus e summis in Gnosia mittere corpus castra, vel aeratas hosti recludere portas, vel siquid Minos aliud velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:15)
Hanc ego ramosam natis e caede colubris crescentemque malo domui domitamque reclusi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 6:4)
Interea comites, clamato saepe per agros nequiquam Pico nullaque in parte reperto, inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras passaque erat nebulas ventis ac sole recludi) criminibusque premunt veris regemque reposcunt vimque ferunt saevisque parant incessere telis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 48:1)
Proximus Ausonias iniusti miles Amuli rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis munere regna capit, festisque Palilibus urbis moenia conduntur, Tatiusque patresque Sabini bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa dignam animam poena congestis exuit armis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 90:1)
unam tamen ipsa reclusit nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:2)
Sola Venus portae cecidisse repagula sensit et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam dis licet acta deum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:3)
Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem rite deum Delphosque meos ipsumque recludam aethera et augustae reserabo oracula mentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION