라틴어 문장 검색

aut aufert vivis aut occupat heres congestae cumulantur opes orbisque ruinas accipit una domus:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:85)
iuvat infra tecta Tonantis cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas caelatasque fores mediisque volantia signa nubibus et densum stipantibus aethera templis aeraque vestitis numerosa puppe columnis consita subnixasque iugis inmanibus aedes, naturam cumulante manu, spoliisque micantes innumeros arcus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:14)
qualis piratica puppis, quae cunctis infensa fretis scelerumque referta divitiis multasque diu populata carinas incidit in magnam bellatricemque triremim, dum praedam de more putat;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:49)
nil cumulat verbis quae nil fiducia celat;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:252)
hinc Poeni cumulant laudes, quod rura tyranno libera possideant;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:89)
simul probra in legatum cumulant, caelum ac deos obtestantur, nihil reliqui faciunt quo minus invidiam misericordiam metum et iras permoverent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장5)
ut quisque obvius, quamvis leviter audita in alios atque illi in plures cumulata gaudio transferunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장11)
defletum in foro, laudatum pro rostris, cuncta a maioribus reperta aut quae posteri invenerint cumulata:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장4)
ceterorum, quae multa cumulabantur, receptus est reus neque peractus ob mortem opportunam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장7)
carmina Bibaculi et Catulli referta contumeliis Caesarum leguntur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장17)
interea Latiaris repertum in publico Sabinum, velut recens cognita narraturus, domum et in cubiculum trahit praeteritaque et instantia, quorum adfatim copia, ac novos terrores cumulat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장5)
facile Asinium et Messalam, inter Antonium et Augustum bellorum praemiis refertos, aut ditium familiarum heredes Aeserninos et Arruntios magnum animum induisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장8)
et fixum est publico senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장6)
propalam tamen omnes in eam honores cumulabantur, signumque more militiae petenti tribuno dedit Optimae matris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장5)
his igitur et honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et oratorio studio dederunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION