라틴어 문장 검색

Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장24)
Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito; et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장23)
Reperti sunt complures nostri qui in phalanga insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 52장5)
sic fatus campo insiluit lateque fugatas hinc Stilicho turmas, illinc Gradivus agebat et clipeis et mole pares;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:181)
per terram pars ducta rotis, longoque morantur ordine plaustra vias montanis plena triumphis et fera sollicitis vehitur captiva iuvencis, explebat quibus ante famem, quotiensque reflexi conspexere boves, pavidi temone recedunt.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:166)
Nam et radices e capite, qua recisum est, emittit, eaeque cum accreverunt cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit umorem quantum illa quae reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium superfluxit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:9)
praeterea Thessalos equites, qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad terram cornibus detrahunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 3:3)
ille patrem pelagique deos suaque arma precatus insiluit scopulo, motumque e sedibus aequor
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 540:1)
hic Iuno praecepsque ex aethere Pallas insiliunt pariter scopulos:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 710:1)
odere tamen visusque reflectunt.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 481:1)
mox attonita cum virgine puppem insilit ac rapta victor consistit in hasta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 139:1)
at Acme leviter caput reflectens et dulcis pueri ebrios ocellos illo purpureo ore saviata "sic," inquit, "mea vita, Septimille, huic uni domino usque serviamus, ut multo mihi maior acriorque ignis mollibus ardet in medullis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 453)
inde pedem sospes multa cum laude reflexit errabunda regens tenui vestigia filo, ne labyrintheis e flexibus egredientem tecti frustraretur inobservabilis error.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 2:3)
8. Sane, cum per sancte religionis virum fratrem L. civilitatis persuasorem et pacis premoniti atque requisiti sumus instanter pro vobis, quemadmodum et ipse vestre littere continebant, ut ab omni guerrarum insultu cessaremus et usu, et nos ipsos in paternas manus vestras exhiberemus in totum, nos filii devotissimi vobis et pacis amatores et iusti, exuti iam gladiis, arbitrio vestro spontanea et sincera voluntate subimus, ceu relatu prefati vestri nuntii fratris L. narrabitur, et per publica instrumenta solempniter celebrata liquebit.
(단테 알리기에리, Epistolae 5:1)
Nam etiam "in ore lactentium et infantium" sonuit iam Deo placita veritas, et cecus natus veritatem confessus est, quam Pharisei non modo tacebant, sed et maligne reflectere conabantur. 11.
(단테 알리기에리, Epistolae 77:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION